HOSEA
Chapter 12
Hose | Vulgate | 12:1 | Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat | |
Hose | Vulgate | 12:2 | iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei | |
Hose | Vulgate | 12:4 | et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum | |
Hose | Vulgate | 12:6 | et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper | |
Hose | Vulgate | 12:8 | et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi | |
Hose | Vulgate | 12:9 | et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis | |
Hose | Vulgate | 12:10 | et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum | |
Hose | Vulgate | 12:11 | si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri | |