Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 5
I Co VulgSist 5:1  Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter Gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
I Co VulgSist 5:2  Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
I Co VulgSist 5:3  Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens, eum, qui sic operatus est,
I Co VulgSist 5:4  in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Iesu,
I Co VulgSist 5:5  tradere huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi.
I Co VulgSist 5:6  Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
I Co VulgSist 5:7  Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
I Co VulgSist 5:8  Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiae, et nequitiae: sed in azymis sinceritatis, et veritatis.
I Co VulgSist 5:9  Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis.
I Co VulgSist 5:10  non utique fornicariis huius mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
I Co VulgSist 5:11  Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum eiusmodi nec cibum sumere.
I Co VulgSist 5:12  Quid enim mihi de iis, qui foris sunt, iudicare? Nonne de iis, qui intus sunt, vos iudicatis?
I Co VulgSist 5:13  nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobisipsis.