Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
I Co VulgSist 1:1  Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
I Co VulgSist 1:2  Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro.
I Co VulgSist 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
I Co VulgSist 1:4  Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu:
I Co VulgSist 1:5  quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia:
I Co VulgSist 1:6  sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
I Co VulgSist 1:7  ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi,
I Co VulgSist 1:8  qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi.
I Co VulgSist 1:9  Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri.
I Co VulgSist 1:10  Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia.
I Co VulgSist 1:11  Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
I Co VulgSist 1:12  Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi.
I Co VulgSist 1:13  Divisus est Christus: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
I Co VulgSist 1:14  Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum, et Caium:
I Co VulgSist 1:16  Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterorum autem nescio si quem alium vestrum baptizaverim.
I Co VulgSist 1:17  Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
I Co VulgSist 1:18  Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
I Co VulgSist 1:19  Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
I Co VulgSist 1:20  Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
I Co VulgSist 1:21  Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
I Co VulgSist 1:22  Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt:
I Co VulgSist 1:23  nos autem praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam,
I Co VulgSist 1:24  ipsis autem vocatis Iudaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
I Co VulgSist 1:25  quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
I Co VulgSist 1:26  Videte enim vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
I Co VulgSist 1:27  sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
I Co VulgSist 1:28  et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea, quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret:
I Co VulgSist 1:30  Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio:
I Co VulgSist 1:31  ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.