Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 14
I Co VulgSist 14:1  Sectamini charitatem, aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
I Co VulgSist 14:2  Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritus autem loquitur mysteria.
I Co VulgSist 14:3  nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.
I Co VulgSist 14:4  Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat: qui autem prophetat, Ecclesiam Dei aedificat.
I Co VulgSist 14:5  Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam maior est qui prophetat, quam qui loquitur linguis: nisi forte interpretetur ut Ecclesia aedificationem accipiat.
I Co VulgSist 14:6  Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
I Co VulgSist 14:7  Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara: nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id, quod canitur, aut quod citharizatur?
I Co VulgSist 14:8  Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
I Co VulgSist 14:9  Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id, quod dicitur? eritis enim in aera loquentes.
I Co VulgSist 14:10  Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
I Co VulgSist 14:11  Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus:
I Co VulgSist 14:12  Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis.
I Co VulgSist 14:13  Et ideo qui loquitur lingua: oret ut interpretetur.
I Co VulgSist 14:14  Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
I Co VulgSist 14:15  Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
I Co VulgSist 14:16  Ceterum si benedixeris spiritu: quis supplet locum idiotae? quomodo dicet, Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
I Co VulgSist 14:17  nam tu quidem bene gratias agis: sed alter non aedificatur.
I Co VulgSist 14:18  Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
I Co VulgSist 14:19  Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
I Co VulgSist 14:20  Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
I Co VulgSist 14:21  In lege enim scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
I Co VulgSist 14:22  Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.
I Co VulgSist 14:23  Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent: quid insanitis?
I Co VulgSist 14:24  Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus:
I Co VulgSist 14:25  occulta enim cordis eius manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuncians quod vere Deus in vobis sit.
I Co VulgSist 14:26  Quid ergo est, fratres? cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant.
I Co VulgSist 14:27  Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
I Co VulgSist 14:28  Si autem non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur, et Deo.
I Co VulgSist 14:29  Prophetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri diiudicent.
I Co VulgSist 14:30  Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
I Co VulgSist 14:31  Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:
I Co VulgSist 14:33  Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo.
I Co VulgSist 14:34  Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
I Co VulgSist 14:35  Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
I Co VulgSist 14:36  An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
I Co VulgSist 14:37  Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
I Co VulgSist 14:39  Itaque fratres aemulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
I Co VulgSist 14:40  Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant in vobis.