Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I THESSALONIANS
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
I Th VulgCont 3:1  Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis:
I Th VulgCont 3:2  et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra:
I Th VulgCont 3:3  ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
I Th VulgCont 3:4  Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.
I Th VulgCont 3:5  Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is, qui tentat, et inanis fiat labor noster.
I Th VulgCont 3:6  Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annunciante nobis fidem et charitatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos:
I Th VulgCont 3:7  ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate, et tribulatione nostra per fidem vestram,
I Th VulgCont 3:9  Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
I Th VulgCont 3:10  nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea, quæ desunt fidei vestræ?
I Th VulgCont 3:11  Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Iesus Christus dirigat viam nostram ad vos.
I Th VulgCont 3:12  Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:
I Th VulgCont 3:13  ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu Christi cum omnibus sanctis eius. Amen.