Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I THESSALONIANS
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
I Th Vulgate 3:1  propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis
I Th Vulgate 3:2  et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
I Th Vulgate 3:3  ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
I Th Vulgate 3:4  nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
I Th Vulgate 3:5  propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
I Th Vulgate 3:6  nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
I Th Vulgate 3:7  ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
I Th Vulgate 3:9  quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
I Th Vulgate 3:10  nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
I Th Vulgate 3:11  ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos
I Th Vulgate 3:12  vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
I Th Vulgate 3:13  ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen