I THESSALONIANS
Chapter 2
I Th | Vulgate | 2:2 | sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine | |
I Th | Vulgate | 2:4 | sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra | |
I Th | Vulgate | 2:5 | neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est | |
I Th | Vulgate | 2:7 | cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos | |
I Th | Vulgate | 2:8 | ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis | |
I Th | Vulgate | 2:9 | memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei | |
I Th | Vulgate | 2:10 | vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus | |
I Th | Vulgate | 2:12 | deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam | |
I Th | Vulgate | 2:13 | ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis | |
I Th | Vulgate | 2:14 | vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis | |
I Th | Vulgate | 2:15 | qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur | |
I Th | Vulgate | 2:16 | prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem | |
I Th | Vulgate | 2:17 | nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio | |
I Th | Vulgate | 2:18 | quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas | |
I Th | Vulgate | 2:19 | quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius | |