ZECHARIAH
Chapter 12
Zech | VulgHetz | 12:1 | Onus verbi Domini super Israel. Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo: | |
Zech | VulgHetz | 12:2 | Ecce ego ponam Ierusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu: sed et Iuda erit in obsidione contra Ierusalem. | |
Zech | VulgHetz | 12:3 | Et erit: In die illa ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes, qui levabunt eam, concisione lacerabuntur: et colligentur adversus eam omnia regna terræ. | |
Zech | VulgHetz | 12:4 | In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem eius in amentiam: et super domum Iuda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam cæcitate. | |
Zech | VulgHetz | 12:5 | Et dicent duces Iuda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Ierusalem in Domino exercituum Deo eorum. | |
Zech | VulgHetz | 12:6 | In die illa ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorabunt ad dexteram, et ad sinistram omnes populos in circuitu: et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo in Ierusalem. | |
Zech | VulgHetz | 12:7 | Et salvabit Dominus tabernacula Iuda, sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam. | |
Zech | VulgHetz | 12:8 | In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem, et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David: et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum. | |
Zech | VulgHetz | 12:9 | Et erit in die illa: quæram conterere omnes Gentes, quæ veniunt contra Ierusalem. | |
Zech | VulgHetz | 12:10 | Et effundam super domum David, et super habitatores Ierusalem spiritum gratiæ, et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. | |
Zech | VulgHetz | 12:11 | In die illa magnus erit planctus in Ierusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. | |
Zech | VulgHetz | 12:12 | Et planget terra: familiæ et familiæ seorsum: familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: | |
Zech | VulgHetz | 12:13 | familiæ domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum. | |