Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZECHARIAH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Zech VulgClem 5:1  Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
Zech VulgClem 5:2  Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
Zech VulgClem 5:3  Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
Zech VulgClem 5:4  Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
Zech VulgClem 5:5  Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
Zech VulgClem 5:6  Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.
Zech VulgClem 5:7  Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.
Zech VulgClem 5:8  Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.
Zech VulgClem 5:9  Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.
Zech VulgClem 5:10  Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?
Zech VulgClem 5:11  Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.