ZECHARIAH
Chapter 4
Zech | VulgClem | 4:1 | Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo. | |
Zech | VulgClem | 4:2 | Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus. | |
Zech | VulgClem | 4:4 | Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hæc, domine mi ? | |
Zech | VulgClem | 4:5 | Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hæc ? Et dixi : Non, domine mi. | |
Zech | VulgClem | 4:6 | Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. | |
Zech | VulgClem | 4:7 | Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus. | |
Zech | VulgClem | 4:9 | Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. | |
Zech | VulgClem | 4:10 | Quis enim despexit dies parvos ? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. | |
Zech | VulgClem | 4:11 | Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ? | |
Zech | VulgClem | 4:12 | Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ? | |