ZECHARIAH
Chapter 10
Zech | VulgClem | 10:1 | Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives : et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. | |
Zech | VulgClem | 10:2 | Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium : et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur : idcirco abducti sunt quasi grex : affligentur, quia non est eis pastor. | |
Zech | VulgClem | 10:3 | Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo : quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello. | |
Zech | VulgClem | 10:4 | Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul. | |
Zech | VulgClem | 10:5 | Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio, et bellabunt, quia Dominus cum eis : et confundentur ascensores equorum. | |
Zech | VulgClem | 10:6 | Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo : et convertam eos, quia miserebor eorum : et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos : ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. | |
Zech | VulgClem | 10:7 | Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino : et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. | |
Zech | VulgClem | 10:8 | Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos : et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati. | |
Zech | VulgClem | 10:9 | Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei : et vivent cum filiis suis, et revertentur. | |
Zech | VulgClem | 10:10 | Et reducam eos de terra Ægypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus : | |
Zech | VulgClem | 10:11 | et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis : et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Ægypti recedet. | |