Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZECHARIAH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Zech VulgClem 2:1  Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.
Zech VulgClem 2:2  Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
Zech VulgClem 2:3  Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :
Zech VulgClem 2:4  et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
Zech VulgClem 2:5  Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
Zech VulgClem 2:6  O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
Zech VulgClem 2:7  O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :
Zech VulgClem 2:8  quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :
Zech VulgClem 2:9  quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Zech VulgClem 2:10  Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
Zech VulgClem 2:11  Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
Zech VulgClem 2:12  Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
Zech VulgClem 2:13  Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.