Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZECHARIAH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Zech VulgSist 7:1  Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
Zech VulgSist 7:2  Et miserunt ad domum Dei Sarasar, et Rogommelech, et viri, qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini:
Zech VulgSist 7:3  ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis loquentes: numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut iam feci multis annis?
Zech VulgSist 7:4  Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens:
Zech VulgSist 7:5  Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Cum ieiunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos: numquid ieiunium ieiunastis mihi?
Zech VulgSist 7:6  et cum comedistis, et bibistis, numquid non vobis comedistis, et vobismetipsis bibistis?
Zech VulgSist 7:7  Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur, ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et ad Austrum, et in campestribus habitaretur?
Zech VulgSist 7:8  Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens:
Zech VulgSist 7:9  Haec ait Dominus exercituum, dicens: Iudicium verum iudicate, et misericordiam, et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
Zech VulgSist 7:10  Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
Zech VulgSist 7:11  Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentes, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
Zech VulgSist 7:12  Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum: et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
Zech VulgSist 7:13  Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Zech VulgSist 7:14  Et dispersi eos per omnia regna, quae nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum.