Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Dani VulgCont 12:1  In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Dani VulgCont 12:2  Et multi de his, qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
Dani VulgCont 12:3  Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
Dani VulgCont 12:4  Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Dani VulgCont 12:5  Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
Dani VulgCont 12:6  Et dixi viro, qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
Dani VulgCont 12:7  Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et iurasset per Viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
Dani VulgCont 12:8  Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc?
Dani VulgCont 12:9  Et ait: Vade Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
Dani VulgCont 12:10  Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii, porro docti intelligent.
Dani VulgCont 12:11  Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
Dani VulgCont 12:12  Beatus, qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque.
Dani VulgCont 12:13  Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.