Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Dani VulgCont 13:1  Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim:
Dani VulgCont 13:2  Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ pulchram nimis, et timentem Deum:
Dani VulgCont 13:3  parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
Dani VulgCont 13:4  Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium.
Dani VulgCont 13:5  Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum.
Dani VulgCont 13:6  Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
Dani VulgCont 13:7  Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
Dani VulgCont 13:8  Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius:
Dani VulgCont 13:9  et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.
Dani VulgCont 13:10  Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:
Dani VulgCont 13:11  erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea:
Dani VulgCont 13:12  et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
Dani VulgCont 13:13  Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
Dani VulgCont 13:14  Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
Dani VulgCont 13:15  Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: æstus quippe erat:
Dani VulgCont 13:16  et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
Dani VulgCont 13:17  Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smegmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
Dani VulgCont 13:18  Et fecerunt sicut præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ iusserat: nesciebantque senes intus esse absconditos.
Dani VulgCont 13:19  Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:
Dani VulgCont 13:20  Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
Dani VulgCont 13:21  Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
Dani VulgCont 13:22  Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.
Dani VulgCont 13:23  Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
Dani VulgCont 13:24  Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam.
Dani VulgCont 13:26  Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
Dani VulgCont 13:27  Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina:
Dani VulgCont 13:28  cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
Dani VulgCont 13:29  Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Ioakim. Et statim miserunt.
Dani VulgCont 13:30  Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
Dani VulgCont 13:31  Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
Dani VulgCont 13:32  At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius.
Dani VulgCont 13:34  Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius.
Dani VulgCont 13:35  Quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Dani VulgCont 13:36  Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
Dani VulgCont 13:37  Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
Dani VulgCont 13:38  Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
Dani VulgCont 13:39  Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
Dani VulgCont 13:40  hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.
Dani VulgCont 13:41  Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
Dani VulgCont 13:42  Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
Dani VulgCont 13:43  tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
Dani VulgCont 13:45  Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:
Dani VulgCont 13:46  Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.
Dani VulgCont 13:47  Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
Dani VulgCont 13:48  Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
Dani VulgCont 13:49  Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
Dani VulgCont 13:50  Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
Dani VulgCont 13:51  Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.
Dani VulgCont 13:52  Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius:
Dani VulgCont 13:53  iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies.
Dani VulgCont 13:54  Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.
Dani VulgCont 13:55  Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.
Dani VulgCont 13:56  Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:
Dani VulgCont 13:57  sic faciebatis filiabus Israel, et illæ timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.
Dani VulgCont 13:58  Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.
Dani VulgCont 13:59  Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
Dani VulgCont 13:60  Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
Dani VulgCont 13:61  Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
Dani VulgCont 13:62  ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Dani VulgCont 13:63  Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
Dani VulgCont 13:64  Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
Dani VulgCont 13:65  Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.