DANIEL
Chapter 8
Dani | VulgCont | 8:1 | Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio, | |
Dani | VulgCont | 8:2 | vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai. | |
Dani | VulgCont | 8:3 | Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. | |
Dani | VulgCont | 8:4 | Postea vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. | |
Dani | VulgCont | 8:5 | Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. | |
Dani | VulgCont | 8:6 | Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ. | |
Dani | VulgCont | 8:7 | Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. | |
Dani | VulgCont | 8:8 | Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua subter illud per quattuor ventos cæli. | |
Dani | VulgCont | 8:9 | De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra Meridiem, et contra Orientem, et contra fortitudinem. | |
Dani | VulgCont | 8:10 | Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli: et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. | |
Dani | VulgCont | 8:11 | Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius. | |
Dani | VulgCont | 8:12 | Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. | |
Dani | VulgCont | 8:13 | Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quæ facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? | |
Dani | VulgCont | 8:14 | Et dixit ei: Usque ad vesperam at mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium. | |
Dani | VulgCont | 8:15 | Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. | |
Dani | VulgCont | 8:16 | Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel fac intelligere istum visionem. | |
Dani | VulgCont | 8:17 | Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. | |
Dani | VulgCont | 8:18 | Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo, | |
Dani | VulgCont | 8:19 | dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum. | |
Dani | VulgCont | 8:21 | Porro hircus caprarum, rex Græcorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. | |
Dani | VulgCont | 8:22 | Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo: quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius. | |
Dani | VulgCont | 8:23 | Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones. | |
Dani | VulgCont | 8:24 | Et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum | |
Dani | VulgCont | 8:25 | secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra Principem principum consurget, et sine manu conteretur. | |
Dani | VulgCont | 8:26 | Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. | |