Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 34
Deut VulgHetz 34:1  Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Iericho: ostenditque ei Dominus omnem Terram Galaad usque Dan,
Deut VulgHetz 34:2  et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Iuda usque ad mare novissimum,
Deut VulgHetz 34:3  et australem partem, et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor.
Deut VulgHetz 34:4  Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
Deut VulgHetz 34:5  Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, iubente Domino:
Deut VulgHetz 34:6  et sepelivit eum in valle Terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum eius usque in præsentem diem.
Deut VulgHetz 34:7  Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt.
Deut VulgHetz 34:8  Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
Deut VulgHetz 34:9  Iosue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
Deut VulgHetz 34:10  Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
Deut VulgHetz 34:11  in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in Terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis eius, universæque terræ illius,
Deut VulgHetz 34:12  et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israel.