DEUTERONOMY
Chapter 29
Deut | VulgHetz | 29:1 | Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israel in Terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. | |
Deut | VulgHetz | 29:2 | Vocavitque Moyses omnem Israel, et dixit ad eos: Vos vidistis universa, quæ fecit Dominus coram vobis in Terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis eius, universæque terræ illius, | |
Deut | VulgHetz | 29:4 | et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire, usque in præsentem diem. | |
Deut | VulgHetz | 29:5 | Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. | |
Deut | VulgHetz | 29:6 | Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. | |
Deut | VulgHetz | 29:7 | Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos, | |
Deut | VulgHetz | 29:8 | et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse. | |
Deut | VulgHetz | 29:9 | Custodite ergo verba pacti huius, et implete ea: ut intelligatis universa quæ facitis. | |
Deut | VulgHetz | 29:10 | Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac maiores natu, atque doctores, omnis populus Israel, | |
Deut | VulgHetz | 29:11 | liberi et uxores vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his, qui comportant aquas: | |
Deut | VulgHetz | 29:12 | ut transeas in fœdere Domini Dei tui, et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum: | |
Deut | VulgHetz | 29:13 | ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Iacob. | |
Deut | VulgHetz | 29:16 | Vos enim nostis quomodo habitaverimus in Terra Ægypti, et quo modo transierimus per medium nationum, quas transeuntes | |
Deut | VulgHetz | 29:17 | vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quæ colebant. | |
Deut | VulgHetz | 29:18 | Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro: ut vadat et serviat diis illarum Gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. | |
Deut | VulgHetz | 29:19 | Cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, | |
Deut | VulgHetz | 29:20 | et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quammaxime furor eius fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen eius sub cælo, | |
Deut | VulgHetz | 29:21 | et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones, quæ in Libro legis huius ac fœderis continentur. | |
Deut | VulgHetz | 29:22 | Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas Terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, | |
Deut | VulgHetz | 29:23 | sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. | |
Deut | VulgHetz | 29:24 | Et dicent omnes Gentes: Quare sic fecit Dominus Terræ huic? quæ est hæc ira furoris eius immensa? | |
Deut | VulgHetz | 29:25 | Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de Terra Ægypti: | |
Deut | VulgHetz | 29:26 | et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi: | |
Deut | VulgHetz | 29:27 | idcirco iratus est furor Domini contra Terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt: | |
Deut | VulgHetz | 29:28 | et eiecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur. | |