Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next
Chapter 1
Deut VulgHetz 1:1  Hæc sunt verba, quæ locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine campestri, contra Mare rubrum, inter Pharan et Thophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum:
Deut VulgHetz 1:2  undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.
Deut VulgHetz 1:3  Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis:
Deut VulgHetz 1:4  postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon: et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
Deut VulgHetz 1:5  trans Iordanem in Terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere:
Deut VulgHetz 1:6  Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis:
Deut VulgHetz 1:7  revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra Meridiem, et iuxta littus maris, Terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
Deut VulgHetz 1:8  En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Iacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
Deut VulgHetz 1:10  Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
Deut VulgHetz 1:11  (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
Deut VulgHetz 1:12  Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac iurgia.
Deut VulgHetz 1:13  Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
Deut VulgHetz 1:14  Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere.
Deut VulgHetz 1:15  Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.
Deut VulgHetz 1:16  Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod iustum est iudicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.
Deut VulgHetz 1:17  Nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum: nec accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Deut VulgHetz 1:19  Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
Deut VulgHetz 1:20  dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis.
Deut VulgHetz 1:21  Vide Terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas.
Deut VulgHetz 1:22  Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent Terram: et renuncient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
Deut VulgHetz 1:23  Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
Deut VulgHetz 1:24  Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra,
Deut VulgHetz 1:25  sumentes de fructibus eius, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
Deut VulgHetz 1:26  Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
Deut VulgHetz 1:27  murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixisitis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de Terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
Deut VulgHetz 1:28  Quo ascendemus? nuncii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior: urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi.
Deut VulgHetz 1:30  Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.
Deut VulgHetz 1:31  Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
Deut VulgHetz 1:33  qui præcessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
Deut VulgHetz 1:34  Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:
Deut VulgHetz 1:35  Non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimæ Terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris:
Deut VulgHetz 1:36  præter Caleb filium Iephone. ipse enim videbit eam, et ipsi dabo Terram, quam calcavit, et filiis eius, quia secutus est Dominum.
Deut VulgHetz 1:37  Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc:
Deut VulgHetz 1:38  sed Iosue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. hunc exhortare et robora, et ipse sorte Terram dividet Israeli.
Deut VulgHetz 1:39  Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo Terram, et possidebunt eam.
Deut VulgHetz 1:40  Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam Maris rubri.
Deut VulgHetz 1:41  Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
Deut VulgHetz 1:42  ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis, non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris.
Deut VulgHetz 1:43  Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia ascendistis in montem.
Deut VulgHetz 1:44  Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma.
Deut VulgHetz 1:45  Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.