ESTHER
Chapter 10
Esth | VulgClem | 10:2 | cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : | |
Esth | VulgClem | 10:3 | et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent. | |
Esth | VulgClem | 10:5 | Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit. | |
Esth | VulgClem | 10:6 | Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. | |
Esth | VulgClem | 10:9 | Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes : | |
Esth | VulgClem | 10:11 | Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus : | |