Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Esth VulgClem 11:1  Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem.
Esth VulgClem 11:2  Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin :
Esth VulgClem 11:3  homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ.
Esth VulgClem 11:4  Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.
Esth VulgClem 11:5  Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram :
Esth VulgClem 11:6  et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium.
Esth VulgClem 11:7  Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.
Esth VulgClem 11:8  Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram.
Esth VulgClem 11:9  Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem.
Esth VulgClem 11:10  Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
Esth VulgClem 11:11  Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
Esth VulgClem 11:12  Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.