Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Esth VulgClem 15:1  Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
Esth VulgClem 15:2  Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem :
Esth VulgClem 15:3  et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
Esth VulgClem 15:4  Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
Esth VulgClem 15:5  Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
Esth VulgClem 15:6  et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens :
Esth VulgClem 15:7  altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
Esth VulgClem 15:8  Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
Esth VulgClem 15:9  Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu.
Esth VulgClem 15:10  Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
Esth VulgClem 15:11  Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur :
Esth VulgClem 15:12  Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.
Esth VulgClem 15:13  Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.
Esth VulgClem 15:15  Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ?
Esth VulgClem 15:16  Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.
Esth VulgClem 15:17  Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
Esth VulgClem 15:18  Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
Esth VulgClem 15:19  Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.