Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Exod Vulgate 11:1  et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet
Exod Vulgate 11:2  dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea
Exod Vulgate 11:3  dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo
Exod Vulgate 11:4  et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum
Exod Vulgate 11:5  et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum
Exod Vulgate 11:6  eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est
Exod Vulgate 11:7  apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel
Exod Vulgate 11:8  descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur
Exod Vulgate 11:9  et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti
Exod Vulgate 11:10  Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua