Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 2
Exod Vulgate 2:1  egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae
Exod Vulgate 2:2  quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus
Exod Vulgate 2:3  cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis
Exod Vulgate 2:4  stante procul sorore eius et considerante eventum rei
Exod Vulgate 2:5  ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
Exod Vulgate 2:6  aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
Exod Vulgate 2:7  cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum
Exod Vulgate 2:8  respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
Exod Vulgate 2:9  ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
Exod Vulgate 2:10  quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum
Exod Vulgate 2:11  in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis
Exod Vulgate 2:12  cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
Exod Vulgate 2:13  et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
Exod Vulgate 2:14  qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
Exod Vulgate 2:15  audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum
Exod Vulgate 2:16  erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui
Exod Vulgate 2:17  supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum
Exod Vulgate 2:18  quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito
Exod Vulgate 2:19  responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
Exod Vulgate 2:20  at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem
Exod Vulgate 2:21  iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius
Exod Vulgate 2:22  quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena
Exod Vulgate 2:23  post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
Exod Vulgate 2:24  et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob