EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 19
Exod | Vulgate | 19:1 | mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai | |
Exod | Vulgate | 19:2 | nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis | |
Exod | Vulgate | 19:3 | Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel | |
Exod | Vulgate | 19:4 | vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi | |
Exod | Vulgate | 19:5 | si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra | |
Exod | Vulgate | 19:6 | et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel | |
Exod | Vulgate | 19:7 | venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus | |
Exod | Vulgate | 19:8 | responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum | |
Exod | Vulgate | 19:9 | ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum | |
Exod | Vulgate | 19:10 | qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua | |
Exod | Vulgate | 19:11 | et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai | |
Exod | Vulgate | 19:12 | constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur | |
Exod | Vulgate | 19:13 | manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem | |
Exod | Vulgate | 19:14 | descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua | |
Exod | Vulgate | 19:16 | iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris | |
Exod | Vulgate | 19:17 | cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis | |
Exod | Vulgate | 19:18 | totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis | |
Exod | Vulgate | 19:19 | et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei | |
Exod | Vulgate | 19:20 | descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset | |
Exod | Vulgate | 19:21 | dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo | |
Exod | Vulgate | 19:23 | dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum | |
Exod | Vulgate | 19:24 | cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos | |