Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Exod Vulgate 16:1  profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti
Exod Vulgate 16:2  et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine
Exod Vulgate 16:3  dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame
Exod Vulgate 16:4  dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non
Exod Vulgate 16:5  die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies
Exod Vulgate 16:6  dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti
Exod Vulgate 16:7  et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos
Exod Vulgate 16:8  et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
Exod Vulgate 16:9  dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum
Exod Vulgate 16:10  cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
Exod Vulgate 16:12  audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester
Exod Vulgate 16:13  factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum
Exod Vulgate 16:14  cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram
Exod Vulgate 16:15  quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum
Exod Vulgate 16:16  hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis
Exod Vulgate 16:17  feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus
Exod Vulgate 16:18  et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt
Exod Vulgate 16:19  dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
Exod Vulgate 16:20  qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses
Exod Vulgate 16:21  colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat
Exod Vulgate 16:22  in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi
Exod Vulgate 16:23  qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane
Exod Vulgate 16:24  feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo
Exod Vulgate 16:25  dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro
Exod Vulgate 16:26  sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur
Exod Vulgate 16:27  venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
Exod Vulgate 16:28  dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
Exod Vulgate 16:29  videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo
Exod Vulgate 16:31  appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle
Exod Vulgate 16:32  dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti
Exod Vulgate 16:33  dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
Exod Vulgate 16:34  sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum
Exod Vulgate 16:35  filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan