EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 26
Exod | Vulgate | 26:1 | tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies | |
Exod | Vulgate | 26:2 | longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria | |
Exod | Vulgate | 26:4 | ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari | |
Exod | Vulgate | 26:5 | quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari | |
Exod | Vulgate | 26:6 | facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat | |
Exod | Vulgate | 26:8 | longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium | |
Exod | Vulgate | 26:9 | e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices | |
Exod | Vulgate | 26:10 | facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur | |
Exod | Vulgate | 26:11 | quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat | |
Exod | Vulgate | 26:12 | quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi | |
Exod | Vulgate | 26:13 | et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens | |
Exod | Vulgate | 26:14 | facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus | |
Exod | Vulgate | 26:16 | quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem | |
Exod | Vulgate | 26:17 | in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur | |
Exod | Vulgate | 26:19 | quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur | |
Exod | Vulgate | 26:20 | in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt | |
Exod | Vulgate | 26:24 | eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur | |
Exod | Vulgate | 26:25 | et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis | |
Exod | Vulgate | 26:26 | facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi | |
Exod | Vulgate | 26:29 | ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis | |
Exod | Vulgate | 26:31 | facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum | |
Exod | Vulgate | 26:32 | quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas | |
Exod | Vulgate | 26:33 | inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur | |
Exod | Vulgate | 26:35 | mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis | |
Exod | Vulgate | 26:36 | facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii | |