Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 28
Exod Vulgate 28:1  adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
Exod Vulgate 28:2  faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
Exod Vulgate 28:3  et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi
Exod Vulgate 28:4  haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
Exod Vulgate 28:5  accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum
Exod Vulgate 28:6  facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
Exod Vulgate 28:7  duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant
Exod Vulgate 28:8  ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Exod Vulgate 28:9  sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel
Exod Vulgate 28:10  sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum
Exod Vulgate 28:11  opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos
Exod Vulgate 28:12  et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem
Exod Vulgate 28:14  et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis
Exod Vulgate 28:15  rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
Exod Vulgate 28:16  quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine
Exod Vulgate 28:17  ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus
Exod Vulgate 28:20  in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos
Exod Vulgate 28:21  habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus
Exod Vulgate 28:22  facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
Exod Vulgate 28:23  et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate
Exod Vulgate 28:24  catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius
Exod Vulgate 28:25  et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit
Exod Vulgate 28:26  facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt
Exod Vulgate 28:27  nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali
Exod Vulgate 28:28  et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari
Exod Vulgate 28:29  portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum
Exod Vulgate 28:30  pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper
Exod Vulgate 28:31  facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam
Exod Vulgate 28:32  in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur
Exod Vulgate 28:33  deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis
Exod Vulgate 28:34  ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum
Exod Vulgate 28:35  et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur
Exod Vulgate 28:36  facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino
Exod Vulgate 28:37  ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
Exod Vulgate 28:38  inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus
Exod Vulgate 28:39  stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii
Exod Vulgate 28:40  porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
Exod Vulgate 28:41  vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi
Exod Vulgate 28:42  facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina
Exod Vulgate 28:43  et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum