EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 37
Exod | Vulgate | 37:1 | fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris | |
Exod | Vulgate | 37:3 | conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero | |
Exod | Vulgate | 37:6 | fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine | |
Exod | Vulgate | 37:8 | cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii | |
Exod | Vulgate | 37:10 | fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem | |
Exod | Vulgate | 37:12 | ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream | |
Exod | Vulgate | 37:13 | fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae | |
Exod | Vulgate | 37:16 | et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba | |
Exod | Vulgate | 37:17 | fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant | |
Exod | Vulgate | 37:19 | tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri | |
Exod | Vulgate | 37:20 | in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia | |
Exod | Vulgate | 37:21 | et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno | |
Exod | Vulgate | 37:23 | fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo | |
Exod | Vulgate | 37:25 | fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua | |
Exod | Vulgate | 37:27 | fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari | |