Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next
Chapter 18
Exod Vulgate 18:1  cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto
Exod Vulgate 18:3  et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena
Exod Vulgate 18:4  alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis
Exod Vulgate 18:5  venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei
Exod Vulgate 18:6  et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea
Exod Vulgate 18:7  qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum
Exod Vulgate 18:8  narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus
Exod Vulgate 18:9  laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum
Exod Vulgate 18:10  et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti
Exod Vulgate 18:11  nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos
Exod Vulgate 18:12  obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino
Exod Vulgate 18:13  altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam
Exod Vulgate 18:14  quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam
Exod Vulgate 18:15  cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei
Exod Vulgate 18:16  cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius
Exod Vulgate 18:18  stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere
Exod Vulgate 18:19  sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum
Exod Vulgate 18:20  ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere
Exod Vulgate 18:21  provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
Exod Vulgate 18:22  qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere
Exod Vulgate 18:23  si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua
Exod Vulgate 18:24  quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat
Exod Vulgate 18:25  et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos
Exod Vulgate 18:26  qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes
Exod Vulgate 18:27  dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam