Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 20
I Ch VulgSist 20:1  Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, congregavit Ioab exercitum, et robur militiae, et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba: porro David manebat in Ierusalem quando Ioab percussit Rabba, et destruxit eam.
I Ch VulgSist 20:2  Tulit autem David coronam Melchom de capite eius, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema: manubias quoque urbis plurimas tulit:
I Ch VulgSist 20:3  populum autem, qui erat in ea, eduxit: et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur, et contererentur: sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon: et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.
I Ch VulgSist 20:4  Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos: in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
I Ch VulgSist 20:5  Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethaei, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.
I Ch VulgSist 20:6  Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quattuor: qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.
I Ch VulgSist 20:7  Hic blasphemavit Israel: et percussit eum Ionathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius.