Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
I Ch VulgSist 11:1  Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
I Ch VulgSist 11:2  Heri quoque, et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israel: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum.
I Ch VulgSist 11:3  Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israel, iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
I Ch VulgSist 11:4  Abiit quoque David, et omnis Israel in Ierusalem. haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae.
I Ch VulgSist 11:5  Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quae est Civitas David,
I Ch VulgSist 11:6  dixitque: Omnis qui percusserit Iebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae, et factus est princeps.
I Ch VulgSist 11:7  Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David.
I Ch VulgSist 11:8  Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum, Ioab autem reliqua urbis extruxit.
I Ch VulgSist 11:9  Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
I Ch VulgSist 11:10  Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel.
I Ch VulgSist 11:11  Et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
I Ch VulgSist 11:12  Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahohites, qui erat inter tres potentes.
I Ch VulgSist 11:13  Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in praelium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
I Ch VulgSist 11:14  Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
I Ch VulgSist 11:15  Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in Valle raphaim.
I Ch VulgSist 11:16  Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
I Ch VulgSist 11:17  Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta.
I Ch VulgSist 11:18  Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet: qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
I Ch VulgSist 11:19  dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere. haec fecerunt tres robustissimi.
I Ch VulgSist 11:20  Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
I Ch VulgSist 11:21  et inter tres secundus inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
I Ch VulgSist 11:22  Banaias filius Ioiadae viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
I Ch VulgSist 11:23  Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu. et interfecit eum hasta sua.
I Ch VulgSist 11:24  Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
I Ch VulgSist 11:25  inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.
I Ch VulgSist 11:26  Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Ioab, et Elchanan filius patrui eius de Bethlehem,
I Ch VulgSist 11:28  Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
I Ch VulgSist 11:30  Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
I Ch VulgSist 11:31  Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharatonites,
I Ch VulgSist 11:32  Hurai de Torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
I Ch VulgSist 11:33  Filii Assem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
I Ch VulgSist 11:39  Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae.
I Ch VulgSist 11:42  Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta:
I Ch VulgSist 11:44  Ozia Astarothites, Samma, et Iehiel filii Hotham Arorites,
I Ch VulgSist 11:45  Iedihel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,
I Ch VulgSist 11:46  Eliel Mahumites, et Ieribai, et Iosaia filii Elnaem, et Iethma Moabites, Eliel, et Obed, et Iasiel de Masobia.