Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 23
I Ch VulgSist 23:1  Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
I Ch VulgSist 23:2  Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas.
I Ch VulgSist 23:3  Numeratique sunt Levitae a viginti annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
I Ch VulgSist 23:4  Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: praepositorum autem et iudicum sex millia.
I Ch VulgSist 23:5  Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltes canentes Domino in organis, quae fecerat ad canendum.
I Ch VulgSist 23:6  Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
I Ch VulgSist 23:8  Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres.
I Ch VulgSist 23:9  Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
I Ch VulgSist 23:10  Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor.
I Ch VulgSist 23:11  Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
I Ch VulgSist 23:12  Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor.
I Ch VulgSist 23:13  Filii Amram, Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum.
I Ch VulgSist 23:14  Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
I Ch VulgSist 23:17  Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
I Ch VulgSist 23:19  Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
I Ch VulgSist 23:21  Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis.
I Ch VulgSist 23:22  Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
I Ch VulgSist 23:24  Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra.
I Ch VulgSist 23:25  Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in aeternum.
I Ch VulgSist 23:26  Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum.
I Ch VulgSist 23:27  Iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
I Ch VulgSist 23:28  Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
I Ch VulgSist 23:29  Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana et azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
I Ch VulgSist 23:30  Levitae vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam
I Ch VulgSist 23:31  tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino.
I Ch VulgSist 23:32  Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.