I CHRONICLES
Chapter 16
I Ch | VulgSist | 16:1 | Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo. | |
I Ch | VulgSist | 16:2 | Cumque complesset David offerens holocausta, et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. | |
I Ch | VulgSist | 16:3 | Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam. | |
I Ch | VulgSist | 16:4 | Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum eius, et glorificarent, atque laudarent Dominum Deum Israel: | |
I Ch | VulgSist | 16:5 | Asaph principem, et secundum eius Zachariam: Porro Iahiel, et Semiramoth, et Iehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Iehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret; | |
I Ch | VulgSist | 16:6 | Banaiam vero, et Iaziel sacerdotes, canere tuba iugiter coram arca foederis Domini. | |
I Ch | VulgSist | 16:8 | Confitemini Domino, et invocate nomen eius: notas facite in populis adinventiones eius. | |
I Ch | VulgSist | 16:12 | Recordamini mirabilium eius quae fecit: signorum illius, et iudiciorum oris eius. | |
I Ch | VulgSist | 16:15 | Recordamini in sempiternum pacti eius: sermonis, quem praecepit in mille generationes. | |
I Ch | VulgSist | 16:29 | Date Domino gloriam, nomini eius, levate sacrificium, et venite in conspectu eius: et adorate Dominum in decore sancto. | |
I Ch | VulgSist | 16:35 | Et dicite: Salva nos Deus salvator noster; et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis. | |
I Ch | VulgSist | 16:36 | Benedictus Dominus Deus Israel ab aeterno usque in aeternum: et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Deo. | |
I Ch | VulgSist | 16:37 | Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph, et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies, et vices suas. | |
I Ch | VulgSist | 16:38 | Porro Obededom, et fratres eius sexaginta octo; et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit ianitores. | |
I Ch | VulgSist | 16:39 | Sadoc autem sacerdotem, et fratres eius sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon, | |
I Ch | VulgSist | 16:40 | ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vesperi, iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli. | |
I Ch | VulgSist | 16:41 | Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino: Quoniam in aeternum misericordia eius. | |
I Ch | VulgSist | 16:42 | Heman quoque, et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala, et omnia musicorum organa ad canendum Domino; filios autem Idithun fecit esse portarios. | |