Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
I Ch VulgSist 5:1  Filii quoque Ruben primogeniti Israel (Ipse quippe fuit primogenitus eius: sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum.
I Ch VulgSist 5:2  Porro Iudas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe eius principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Ioseph.)
I Ch VulgSist 5:3  filii ergo Ruben primogeniti Israel: Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
I Ch VulgSist 5:4  Filii Ioel: Samia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
I Ch VulgSist 5:5  Micha filius eius, Reia filius eius, Baal filius eius,
I Ch VulgSist 5:6  Beera filius eius, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
I Ch VulgSist 5:7  Fratres autem eius, et universa cognatio eius, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Iehiel, et Zachariam.
I Ch VulgSist 5:8  Porro Bala filius Azaz, filii Samma, filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo, et Beelmeon.
I Ch VulgSist 5:9  Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe iumentorum numerum possidebant in Terra Galaad.
I Ch VulgSist 5:10  In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agarenos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga, quae respicit ad Orientem Galaad.
I Ch VulgSist 5:11  Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in Terra Basan usque Selcha:
I Ch VulgSist 5:12  Ioel in capite, et Saphan secundus: Ianai autem, et Saphat in Basan.
I Ch VulgSist 5:13  Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michael, et Mosollam, et Sebe, et Iorai, et Iachan, et Zie, et Heber, septem.
I Ch VulgSist 5:14  Hi filii Abihail, filii Huri, filii Iara, filii Galaad, filii Michael, filii Iesesi, filii Ieddo, filii Buz.
I Ch VulgSist 5:15  Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis.
I Ch VulgSist 5:16  Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis eius, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
I Ch VulgSist 5:17  Omnes hi, numerati sunt in diebus Ioathan regis Iuda, et in diebus Ieroboam regis Israel.
I Ch VulgSist 5:18  Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse viri bellatores, scuta portantes, et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad praelia quadragintaquattuor millia, et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam.
I Ch VulgSist 5:19  Dimicaverunt contra Agarenos: Ituraei vero, et Naphis, et Nodab
I Ch VulgSist 5:20  praebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agareni, et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
I Ch VulgSist 5:21  Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
I Ch VulgSist 5:22  Vulnerati autem multi corruerunt: fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
I Ch VulgSist 5:23  Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon, ingens quippe numerus erat.
I Ch VulgSist 5:24  Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum, Epher, et Iesi, et Eliel, et Ezriel, et Ieremia, et Odoia, et Iediel viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
I Ch VulgSist 5:25  Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
I Ch VulgSist 5:26  et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.