Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
I Ch VulgSist 10:1  Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe.
I Ch VulgSist 10:2  Cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul, et filios eius, percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
I Ch VulgSist 10:3  Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt iaculis.
I Ch VulgSist 10:4  Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me: ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger eius hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
I Ch VulgSist 10:5  Quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
I Ch VulgSist 10:6  Interiit ergo Saul, et tres filii eius, et omnis domus illius pariter concidit.
I Ch VulgSist 10:7  Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis eius mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
I Ch VulgSist 10:8  Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum, invenerunt Saul, et filios eius iacentes in monte Gelboe.
I Ch VulgSist 10:9  Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis:
I Ch VulgSist 10:10  arma autem eius consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
I Ch VulgSist 10:11  Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul,
I Ch VulgSist 10:12  consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius: attuleruntque ea in Iabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
I Ch VulgSist 10:13  Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
I Ch VulgSist 10:14  nec speraverit in Domino: propter quod interfecit eum, et transtulit regnum eius ad David filium Isai.