I CHRONICLES
Chapter 6
I Ch | VulgSist | 6:3 | Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria: Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. | |
I Ch | VulgSist | 6:10 | Iohanan genuit Azariam. ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem. | |
I Ch | VulgSist | 6:15 | Porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam, et Ierusalem per manus Nabuchodonosor. | |
I Ch | VulgSist | 6:19 | Filii Merari: Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum. | |
I Ch | VulgSist | 6:29 | Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius, | |
I Ch | VulgSist | 6:31 | Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: | |
I Ch | VulgSist | 6:32 | et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem: stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio. | |
I Ch | VulgSist | 6:33 | Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Ioel, filii Samuel, | |
I Ch | VulgSist | 6:39 | Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiae, filii Samaa, | |
I Ch | VulgSist | 6:44 | Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, | |
I Ch | VulgSist | 6:48 | Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. | |
I Ch | VulgSist | 6:49 | Aaron vero, et filii eius adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israel iuxta omnia, quae praeceperat Moyses servus Dei. | |
I Ch | VulgSist | 6:50 | Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius, | |
I Ch | VulgSist | 6:54 | Et haec habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, iuxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. | |
I Ch | VulgSist | 6:57 | Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana eius, | |
I Ch | VulgSist | 6:58 | Iether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis, | |
I Ch | VulgSist | 6:60 | De tribu autem Beniamin, Gabee et suburbana eius, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis. omnes civitates, tredecim, per cognationes suas. | |
I Ch | VulgSist | 6:61 | Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. | |
I Ch | VulgSist | 6:62 | Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Asser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim. | |
I Ch | VulgSist | 6:63 | Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. | |
I Ch | VulgSist | 6:65 | dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Iuda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis, | |
I Ch | VulgSist | 6:66 | et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. | |
I Ch | VulgSist | 6:67 | Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, | |
I Ch | VulgSist | 6:70 | Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana eius, Balaam et suburbana eius: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. | |
I Ch | VulgSist | 6:71 | Filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan, et suburbana eius, et Astaroth cum suburbanis suis. | |
I Ch | VulgSist | 6:76 | Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilaea et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim, et suburbana eius. | |
I Ch | VulgSist | 6:77 | Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana eius, et Thabor cum suburbanis sus: | |
I Ch | VulgSist | 6:78 | trans Iordanem quoque ex adverso Iericho contra Orientem Iordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Iassa cum suburbanis suis, | |
I Ch | VulgSist | 6:80 | Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana eius, et Manaim cum suburbanis suis, | |