Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
I Ch VulgSist 18:1  Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth, et filias eius de manu Philisthiim,
I Ch VulgSist 18:2  percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.
I Ch VulgSist 18:3  Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
I Ch VulgSist 18:4  Cepit ergo David mille quadrigas eius, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
I Ch VulgSist 18:5  Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba: sed et huius percussit David vigintiduo millia virorum.
I Ch VulgSist 18:6  Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quae perrexerat.
I Ch VulgSist 18:7  Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Ierusalem.
I Ch VulgSist 18:8  Necnon de Thebath, et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea.
I Ch VulgSist 18:9  Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
I Ch VulgSist 18:10  misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset, et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
I Ch VulgSist 18:11  Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
I Ch VulgSist 18:12  Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in Valle Salinarum, decem et octo millia:
I Ch VulgSist 18:13  et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David: salvavitque Dominus David in cunctis, ad quae perrexerat.
I Ch VulgSist 18:14  Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
I Ch VulgSist 18:15  Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis.
I Ch VulgSist 18:16  Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech, filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba.
I Ch VulgSist 18:17  Banaias quoque filius Ioiadae super legiones Cerethi, et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.