Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 5
I Co Vulgate 5:1  omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
I Co Vulgate 5:2  et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
I Co Vulgate 5:3  ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
I Co Vulgate 5:4  in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
I Co Vulgate 5:5  tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
I Co Vulgate 5:6  non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
I Co Vulgate 5:7  expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
I Co Vulgate 5:8  itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
I Co Vulgate 5:9  scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
I Co Vulgate 5:10  non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
I Co Vulgate 5:11  nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
I Co Vulgate 5:12  quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
I Co Vulgate 5:13  nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis