I CORINTHIANS
Chapter 8
I Co | Vulgate | 8:1 | de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat | |
I Co | Vulgate | 8:4 | de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus | |
I Co | Vulgate | 8:5 | nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi | |
I Co | Vulgate | 8:6 | nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum | |
I Co | Vulgate | 8:7 | sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur | |
I Co | Vulgate | 8:8 | esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus | |
I Co | Vulgate | 8:10 | si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta | |
I Co | Vulgate | 8:12 | sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis | |