Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
I Co Vulgate 10:1  nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
I Co Vulgate 10:2  et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari
I Co Vulgate 10:4  et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus
I Co Vulgate 10:5  sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
I Co Vulgate 10:6  haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt
I Co Vulgate 10:7  neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere
I Co Vulgate 10:8  neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia
I Co Vulgate 10:9  neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt
I Co Vulgate 10:10  neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore
I Co Vulgate 10:11  haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt
I Co Vulgate 10:13  temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere
I Co Vulgate 10:14  propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
I Co Vulgate 10:16  calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est
I Co Vulgate 10:17  quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
I Co Vulgate 10:18  videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris
I Co Vulgate 10:19  quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid
I Co Vulgate 10:20  sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum
I Co Vulgate 10:21  non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum
I Co Vulgate 10:22  an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
I Co Vulgate 10:25  omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam
I Co Vulgate 10:27  si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam
I Co Vulgate 10:28  si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam
I Co Vulgate 10:29  conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia
I Co Vulgate 10:30  si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
I Co Vulgate 10:31  sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite
I Co Vulgate 10:32  sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei
I Co Vulgate 10:33  sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant