I CORINTHIANS
Chapter 4
I Co | Vulgate | 4:3 | mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico | |
I Co | Vulgate | 4:4 | nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est | |
I Co | Vulgate | 4:5 | itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo | |
I Co | Vulgate | 4:6 | haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio | |
I Co | Vulgate | 4:7 | quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis | |
I Co | Vulgate | 4:8 | iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus | |
I Co | Vulgate | 4:9 | puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus | |
I Co | Vulgate | 4:10 | nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles | |
I Co | Vulgate | 4:11 | usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus | |
I Co | Vulgate | 4:12 | et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus | |
I Co | Vulgate | 4:13 | blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc | |
I Co | Vulgate | 4:15 | nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui | |
I Co | Vulgate | 4:17 | ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo | |
I Co | Vulgate | 4:19 | veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem | |