I PETER
Chapter 5
I Pe | VulgCont | 5:1 | Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et eius, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: | |
I Pe | VulgCont | 5:2 | pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: | |
I Pe | VulgCont | 5:5 | Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. | |
I Pe | VulgCont | 5:8 | Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: | |
I Pe | VulgCont | 5:9 | Cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitati fieri. | |
I Pe | VulgCont | 5:10 | Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. | |
I Pe | VulgCont | 5:12 | Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. | |