Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I PETER
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
I Pe VulgCont 3:1  Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut et si qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant,
I Pe VulgCont 3:2  considerantes in timore castam conversationem vestram.
I Pe VulgCont 3:3  Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
I Pe VulgCont 3:4  sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
I Pe VulgCont 3:5  Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectæ propriis viris.
I Pe VulgCont 3:6  Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cuius estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
I Pe VulgCont 3:7  Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et coheredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.
I Pe VulgCont 3:8  In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
I Pe VulgCont 3:9  non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis.
I Pe VulgCont 3:10  Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum.
I Pe VulgCont 3:11  Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
I Pe VulgCont 3:12  Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum: Vultus autem Domini super facientes mala.
I Pe VulgCont 3:13  Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?
I Pe VulgCont 3:14  Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
I Pe VulgCont 3:15  Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
I Pe VulgCont 3:16  Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
I Pe VulgCont 3:17  Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
I Pe VulgCont 3:18  Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu.
I Pe VulgCont 3:19  In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit:
I Pe VulgCont 3:20  qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam.
I Pe VulgCont 3:21  Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi,
I Pe VulgCont 3:22  qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ heredes efficeremur: profectus in cælum subiectis sibi Angelis, et potestatibus, et virtutibus.