Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I PETER
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
I Pe VulgCont 4:1  Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis:
I Pe VulgCont 4:2  Ut iam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
I Pe VulgCont 4:3  Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem Gentium consummandam his, qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
I Pe VulgCont 4:4  In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
I Pe VulgCont 4:5  Qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
I Pe VulgCont 4:6  Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in Spiritu.
I Pe VulgCont 4:7  Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
I Pe VulgCont 4:8  Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum.
I Pe VulgCont 4:10  Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
I Pe VulgCont 4:11  Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria, et imperium in sæcula sæculorum: Amen.
I Pe VulgCont 4:12  Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat:
I Pe VulgCont 4:13  sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ eius gaudeatis exultantes.
I Pe VulgCont 4:14  Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit.
I Pe VulgCont 4:15  Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
I Pe VulgCont 4:16  Si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine.
I Pe VulgCont 4:17  Quoniam tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?
I Pe VulgCont 4:18  Et si iustus vix salvabitur, impius, et peccator ubi parebunt?
I Pe VulgCont 4:19  Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.