Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
II C VulgSist 22:1  Constituerunt autem habitatores Ierusalem Ochoziam filium eius minimum, regem pro eo: omnes enim maiores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum, qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda.
II C VulgSist 22:2  Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Athalia filia Amri.
II C VulgSist 22:3  Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim eius impulit eum ut impie ageret.
II C VulgSist 22:4  Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum eius.
II C VulgSist 22:5  Ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel, in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Ioram.
II C VulgSist 22:6  Qui reversus est ut curaretur in Iezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iuda, descendit ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel aegrotantem.
II C VulgSist 22:7  Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Ioram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
II C VulgSist 22:8  Cum ergo everteret Iehu domum Achab, invenit principes Iuda, et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos.
II C VulgSist 22:9  Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit, et sepelierunt eum: eo quod esset filius Iosaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo. nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziae.
II C VulgSist 22:10  siquidem Athalia mater eius videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram.
II C VulgSist 22:11  Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Iosabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror Ochoziae, et idcirco Athalia non interfecit eum.
II C VulgSist 22:12  Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.