Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
II C VulgSist 14:1  Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo, in cuius diebus quievit terra annis decem.
II C VulgSist 14:2  Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa,
II C VulgSist 14:4  et praecepit Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata:
II C VulgSist 14:5  et abstulit de cunctis urbibus Iuda aras, et fana, et regnavit in pace.
II C VulgSist 14:6  Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quietus erat, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino largiente.
II C VulgSist 14:7  Dixit autem Iudae: Aedificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Aedificaverunt igitur, et nullum in extruendo impedimentum fuit.
II C VulgSist 14:8  Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta millia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia, omnes isti viri fortissimi.
II C VulgSist 14:9  Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis: et venit usque Maresa.
II C VulgSist 14:10  Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in Valle Sephata, quae est iuxta Maresa:
II C VulgSist 14:11  et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris, an in pluribus: adiuva nos Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo.
II C VulgSist 14:12  Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda: fugeruntque Aethiopes.
II C VulgSist 14:13  Et persecutus est eos Asa, et populus, qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt, et exercitu illius praeliante. Tulerunt ergo spolia multa,
II C VulgSist 14:14  et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerarae: grandis quippe cunctos terror invaserat: et diripuerunt urbes, et multam praedam asportaverunt.
II C VulgSist 14:15  Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Ierusalem.