II CHRONICLES
Chapter 3
II C | VulgSist | 3:1 | Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri eius, in loco, quem paraverat David in area Ornan Iebusaei. | |
II C | VulgSist | 3:3 | Et haec sunt fundamenta, quae iecit Salomon, ut aedificaret domum Dei, longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti. | |
II C | VulgSist | 3:4 | Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti: porro altitudo centum viginti cubitorum erat: et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. | |
II C | VulgSist | 3:5 | Domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum: sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes. | |
II C | VulgSist | 3:7 | Porro aurum erat probatissimum, de cuius laminis texit domum, et trabes eius, et postes, et parietes, et ostia: et caelavit cherubim in parietibus. | |
II C | VulgSist | 3:8 | Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. | |
II C | VulgSist | 3:9 | Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent: caenacula quoque texit auro. | |
II C | VulgSist | 3:10 | Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. | |
II C | VulgSist | 3:11 | Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus: et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub. | |
II C | VulgSist | 3:12 | Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem: et ala eius altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat. | |
II C | VulgSist | 3:13 | Igitur alae utriusque cherubim expansae erant, et extendebantur per cubitos viginti: ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum. | |
II C | VulgSist | 3:14 | Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim. | |
II C | VulgSist | 3:15 | Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum. | |
II C | VulgSist | 3:16 | Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum: malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit. | |