Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
II C VulgSist 10:1  Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem.
II C VulgSist 10:2  Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem) statim reversus est.
II C VulgSist 10:3  Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
II C VulgSist 10:4  Pater tuus durissimo iugo nos pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
II C VulgSist 10:5  Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
II C VulgSist 10:6  iniit consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?
II C VulgSist 10:7  Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
II C VulgSist 10:8  At ille reliquit consilium senum, et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
II C VulgSist 10:9  Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva iugum quod imposuit nobis pater tuus?
II C VulgSist 10:10  At illi responderunt ut iuvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
II C VulgSist 10:11  Pater meus imposuit vobis grave iugum, et ego maius pondus apponam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
II C VulgSist 10:12  Venit ergo Ieroboam, et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis.
II C VulgSist 10:13  Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:
II C VulgSist 10:14  locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
II C VulgSist 10:15  Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.
II C VulgSist 10:16  Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel, tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
II C VulgSist 10:17  Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iuda, regnavit Roboam.
II C VulgSist 10:18  Misitque rex Roboam Aduram, qui praeerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Ierusalem.
II C VulgSist 10:19  Recessitque Israel a domo David, usque ad diem hanc.