II CHRONICLES
Chapter 25
II C | VulgSist | 25:1 | Vigintiquinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Ioadau de Ierusalem. | |
II C | VulgSist | 25:3 | Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum, | |
II C | VulgSist | 25:4 | sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in Libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur. | |
II C | VulgSist | 25:5 | Congregavit igitur Amasias Iuda, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Iuda, et Beniamin: et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum: | |
II C | VulgSist | 25:6 | Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti. | |
II C | VulgSist | 25:7 | Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim: | |
II C | VulgSist | 25:8 | quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare, et in fugam convertere. | |
II C | VulgSist | 25:9 | Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura. | |
II C | VulgSist | 25:10 | Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Iuda vehementer irati, reversi sunt in regionem suam. | |
II C | VulgSist | 25:11 | Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in Vallem salinarum, percussitque filios Seir decem millia. | |
II C | VulgSist | 25:12 | Et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps, qui universi crepuerunt. | |
II C | VulgSist | 25:13 | At ille exercitus, quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam. | |
II C | VulgSist | 25:14 | Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum. | |
II C | VulgSist | 25:15 | Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua? | |
II C | VulgSist | 25:16 | Cumque haec ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. | |
II C | VulgSist | 25:17 | Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio, misit ad Ioas filium Ioahaz filii Iehu, regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo. | |
II C | VulgSist | 25:18 | At ille remisit nuncios, dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiae, quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum. | |
II C | VulgSist | 25:19 | Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua, cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Iuda tecum? | |
II C | VulgSist | 25:20 | Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom. | |
II C | VulgSist | 25:21 | Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iuda: | |
II C | VulgSist | 25:23 | Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas filii Ioahaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Ierusalem: destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis. | |
II C | VulgSist | 25:24 | Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum reduxit in Samariam. | |
II C | VulgSist | 25:25 | Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioahaz rex Israel, quindecim annis. | |
II C | VulgSist | 25:26 | Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel. | |
II C | VulgSist | 25:27 | Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi. | |